Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Ego dicam.
PAMPHILUS
Quid est?
BYRRHIA
Sponsam hic tuam amat.
PAMPHILUS
Nae iste haud mecum sentit: Ehodum dic mihi:
 
Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine? 325
CHARINUS
Ah Pamphile 325
 
Nihil.
PAMPHILUS
Quam vellem.
CHARINUS
Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro
 
Principio ut ne ducas.
PAMPHILUS
Dabo equidem operam.
CHARINUS
Sed si id non potes,
 
Aut tibi nuptiae haec sunt cordi.
PAMPHILUS
Cordi?
CHARINUS
Saltem aliquot dies
 
Profer, dum proficiscor aliquo ne videam.
PAMPHILUS
Audi nunc iam.
 
Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto 330
 
Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.
 
Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier.
← Önceki Perde 2 · 3 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi