Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Quid ais Byrrhia? daturne illa Pamphilo hodie nuptum?
BYRRHIA
Sic est.
CHARINUS
Qui scis?
BYRRHIA
Apud forum modo e Davo audivi.
CHARINUS
Vae misero mihi.
 
Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit,
 
Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet.
BYRRHIA
Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, 305
 
Id velis quod possit.
CHARINUS
Nil volo aliud nisi Philumenam.
BYRRHIA
Ah,
 
Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas,
 
Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua.
CHARINUS
Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus.
 
Tu si hic sis aliter sentias. 310
BYRRHIA
Age age, ut libet. 310
CHARINUS
Sed Pamphilum 310
 
Video: omnia experiri certum est prius quam pereo.
BYRRHIA
Quid hic agit?
CHARINUS
Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum:
← Önceki bölüm Perde 2 · 1 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi