Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 3]
Mercator: navem is fregit apud Andrum insulam:
DAVUS
Is obiit mortem: ibi tum hanc eiectam Chrysidis
 
Patrem recepisse orbam, parvam: Fabulae.
 
Mihi quidem hercle non fit verisimile; atque ipsis commentum placet. 225
 
Sed Mysis ab ea egreditur: at ego hinc me ad forum ut
 
Conveniam Pamphilum, ne de hac re pater imprudentem opprimat.
[Textpart 4]
Audivi Archylis iamdudum: Lesbiam adduci iubes.
MYSIS
Sane pol illa temulenta est mulier et temeraria,
 
Nec satis digna cui committas primo partu mulierem; 230
 
Tamen eam adducam. Importunitatem spectate aniculae,
 
Quia compotrix eius est. Di date facultatem obsecro
 
Huic pariundi, atque illi in aliis potius peccandi locum.
 
Sed quidnam Pamphilum exanimatum video? Vereor quid siet.
 
Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat. 235
[Textpart 5]
Hocine est humanum factum aut inceptum? hocine est officium patris?
MYSIS
Quid illud est?
PAMPHILUS
Pro deum atque hominum fidem, quid est si non haec contumelia est?
 
Uxorem decrerat dare sese mihi hodie: nonne oportuit
 
Praescisse me ante? nonne prius communicatum oportuit?
MYSIS
Miseram me, quod verbum audio? 240
← Önceki Perde 1 · 13 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi