Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Vos istaec intro auferte: abite. Sosia,
SIMO
Adesdum: paucis te volo.
SOSIA
Dictum puta:
 
Nempe ut curentur recte haec. 30
SIMO
Immo aliud. 30
SOSIA
Quid est 30
 
Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
SIMO
Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro:
 
Sed iis quas semper in te intellexi sitas,
 
Fide et taciturnitate.
SOSIA
Exspecto quid velis.
SIMO
Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi 35
 
Apud me iusta et clemens fuerit servitus
 
Scis: feci e servo ut esses libertus mihi.
 
Propterea quod servibas liberaliter.
 
Quod habui summum pretium, persolvi tibi.
SOSIA
In memoria habeo. 40
SIMO
Haud muto factum. 40
SOSIA
Gaudeo 40
 
Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo,
← Önceki bölüm Perde 1 · 1 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi