Thesauros Edebiyat Komedya Andria

Andria

Andria Terence

Prologos

[Textpart pr]
Poeta quum primum animum ad scribendum appulit,
PROLOGUS
Id sibi negoti credidit solum dari
 
Populo ut placerent quas fecisset fabulas.
 
Verum aliter evenire multo intelligit.
 
Nam in prologis scribundis operam abutitur, 5
 
Non qui argumentum narret, sed qui malevoli
 
Veteris poetae maledictis respondeat.
 
Nunc quam rem vitio dent quaeso animum advortite.
 
Menander fecit Andriam et Perinthiam.
 
Qui utramvis recte norit ambas noverit. 10
 
Non ita dissimili sunt argumento, sed tamen
 
Dissimili oratione sunt factae ac stilo.
 
Quae convenere in Andriam ex Perinthia
 
Fatetur transtulisse atque usum pro suis.
 
Id isti vituperant factum; atque in eo disputant, 15
 
Contaminari non decere fabulas.
 
Faciuntne intelligendo ut nihil intelligant.
 
Qui quum hunc accusant Naevium, Plautum, Ennium
 
Accusant, quos hic noster auctores habet:
 
Quorum aemulari exoptat negligentiam 20
← Önceki bölüm Prologos · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi