Kitap 2
o tenerum mitemque animum! consurgit ad ictus
et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa
delicias ait esse suas, pectusque iacentis
virgo modesta iubet converso pollice rumpi,
ne lateat pars ulla animae vitalibus imis,
1100
altius inpresso dum palpitat ense secutor.
hoc illud meritum est, quod continuare feruntur
excubias Latii pro maiestate Palati,
quod redimunt vitam populi procerumque salutem,
perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt
1105
tempora taeniolis et licia crinibus addunt,
et quia subter humum lustrales testibus umbris
in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
an quoniam podii meliore in parte sedentes
spectant aeratam faciem quam crebra tridenti
1110
inpacto quatiant hastilia, saucius et quam
vulneribus patulis partem perfundat harenae
cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma,
te precor, Ausonii dux augustissime regni,
1115