Thesauros Edebiyat christian-poetry Contra Symmachum

Contra Symmachum

Contra Symmachum Prudentius b. 348

Kitap 1

 
vel reges saperent vel regnarent sapientes.’
 
estne ille e numero paucorum qui diadema
 
sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
 
contigit ecce hominum generi gentique togatae 35
 
dux sapiens, felix nostrae res publica Romae
 
iustitia regnante viget. parete magistro
 
sceptra gubernanti. monet ut deterrimus error
 
utque superstitio veterum procul absit avorum,
 
nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus 40
 
emineat magnique inmensa creaverit orbis.
 
num melius Saturnus avos rexisse Latinos
 
creditur, edictis qui talibus informavit
 
agrestes animos et barbara corda virorum?
 
‘sum deus. advenio fugiens, praebete latebras, 45
 
occultate senem nati feritate tyranni
 
deiectum solio, placet hic fugitivus et exul
 
ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen,
 
vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis
 
procudam chalybem, necnon et moenia vestri 50
 
fluminis in ripa statuam Saturnia vobis.
← Önceki Kitap 1 · 7 / 38 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi