Kitap 1
et densere foci congeriem studet,
incautam cumulis inseruit manum,
torpebat glacie pigra ubi vipera
sarmentis laqueos corporis inplicans.
quae postquam intepuit fomite fumeo
25
laxavitque ferox colla rigentia,
iam flecti facilis, rettulit ad manum
vibrato capite spicula dentium.
haerentem digiti vulnere mordicus
pendentemque gerens Paulus inhorruit.
30
exclamant alii, quod cute livida
virus mortiferum serpere crederent.
at non intrepidum terret apostolum
tristis tam subiti forma periculi.
adtollens oculos sidera suspicit
35
Christum sub tacito pectore murmurans,
excussumque procul discutit aspidem,
abiectus coluber verberat aëra
atque oris patuli solvit acumina.
mox omnis sanies deserit et dolor
40