Metin
quod patet et vacuo nubes suspendit hiatu,
frena potestatum variarum sustinet ac sub
principe Belia rectoribus horret iniquis.
520
his conluctamur praedonibus, ut sacra nobis
oris apostolici testis sententia prodit.
nemo habitum naturae, aut inritamina peccans
corporis accuset; facile est frenare rebelles
affectus carnis nimiosque retundere pulsus
525
materiae fragilis et viscera victa domare.
quippe animus longe praestantior, utpote summo
aethere demissus, subiectos si velit artus
imperio quassare gravi iussisque severis
dedere, regnanti domino vis nulla resistet.
530
maior inest vis illa homini, quae flatile virus
ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem.
Parthica non aeque ventos transcurrit harundo,
cuius iter nullus potis est conprendere visus;
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras,
535
inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante
adventum leti quam pectoris abdita rumpat,