Metin
omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae,
sensibus in quinque statuens quae condidit auctor,
auribus atque oculis, tum naribus atque palato
300
quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
ipse etiam toto pollet qui corpore tactus
palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit,
pro dolor! ingenuas naturae occumbere leges,
captivasque trahi regnante libidine dotes!
305
perversum ius omne viget, dum quidquid habendum
omnipotens dederat studia in contraria vertunt,
idcircone, rogo, speculatrix pupula molli
subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum
membra theatrali spectet vertigine ferri,
310
incestans miseros foedo oblectamine visus?
aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri
demittunt geminas sociata foramina nares,
ut bibat inlecebras male conciliata voluptas
quas pigmentato meretrix iacit inproba crine?
315
num propter lyricae modulamina vana puellae
nervorumque sonos et convivale calentis