Metin
effigians quod morbus edat, quod crimine multo
sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat.
ast alii pietatis amor placidumque medendi
120
ingenium, recreans homines, mortalia servans.
Testamenta duo fluxerunt principe utroque:
tradidit iste novum melior, vetus illud acerbus.’
haec tua, Marcion, gravis et dialectica vox est,
immo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri.
125
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum
haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae
mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno,
Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator,
vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris
130
anguiferum caput et fumo stipatur et igni,
liventes oculos subfundit felle perusto
invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris
obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
135
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos
in nodum revocat, facilique ligamine tortas