Metin
protulit imperium patrio ructata profundo,
hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis
aspergunt, alapis non vexat palma relisis,
95
nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt,
his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans
enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
ille famem patitur, fel potat et haurit acetum,
ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem.
100
dicite, sacrilegi doctores, qui Patre summo
desertum iacuisse thronum contenditis illo
tempore quo fragiles Deus est inlapsus in artus,
ergo Pater passus? quid non malus audeat error?
ipse puellari conceptus sanguine crevit?
105
ipse verecundae distendit virginis alvum?
et iam falsiloqua est divini pagina libri,
quae verbum in carnis loquitur fluxisse figuram?
at non, qui verbi Pater est, caro factus habetur.
fige gradum, Scriptura, tuum; nil mobile et anceps
110
adfirmasse decet: Pater est, quem cernere nulli
est licitum; Pater est, qui numquam visus in orbe est,