Thesauros Edebiyat christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
si non verus homo est, quem mors hominem probat ipsa,
 
nec verus Deus est, operis quem gloria prodit
 
esse Deum. vel crede mori, vel adesse refelle, 1055
 
et gemina verum Christum ratione negato.
 
nam quid magnificum, si non est mortuus Iesus,
 
et redit? illa Dei virtus memorabilis est, ut
 
occisus redeat superis surgatque sepultus.
 
quisque Deum Christum vult dicere, dicat eundem 1060
 
esse hominem, ne maiestas sua fortia perdat.
 
Nosco meum in Christo corpus consurgere. quid me
 
desperare iubes? veniam quibus ille revenit
 
calcata de morte viis: quod credimus, hoc est.
 
et totus veniam; nec enim minor aut alius quam 1065
 
nunc sum restituar. vultus, vigor et color idem,
 
qui modo vivit, erit, nec me vel dente vel ungue
 
fraudatum revomet patefacti fossa sepulcri.
 
qui iubet ut redeam, non reddet debile quidquam;
 
nam si debilitas redit, instauratio non est. 1070
 
quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit,
 
quod truncavit edax senium populante veterno,
← Önceki Metin · 57 / 58 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi