Metin
solus homo emeruit Domini formabile dextra
os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci,
quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro
1035
contigit, ut Domini manibus tractatus honora
arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
decrerat quoniam Christum Deus incorrupto
admiscere solo, sanctis quod fingere vellet
dignum habuit digitis et carum condere pignus.
1040
destituit natura quidem destructa coactae
telluris formam, mortique obnoxia cessit:
sed natura Dei numquam solvenda caducam
tellurem nostro vitiatam primitus usu
esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset.
1045
Christus nostra caro est: mihi solvitur et mihi surgit;
solvor morte mea, Christi virtute resurgo.
cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur,
me video: e tumulo cum iam remeabilis adstat,
cerno Deum. si membrorum phantasma meorum est,
1050
et phantasma Dei est; mendax in utroque necesse est
sit Christus, specie si Christus fallere novit.