Thesauros Edebiyat christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
scit factor Dominus: factum mihi credere sat sit.
 
solus labe caret peccati conditor orbis,
 
ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus, 895
 
solus et exceptus tormentum admittere triste
 
inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi,
 
exsortem dic esse animam crucis atque doloris,
 
si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti,
 
quae peccare valet, valet et succumbere poenae. 900
 
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim,
 
quae collata rudem fecit viviscere limum,
 
utpote de liquido naturae semine primos
 
accipiens habitus superoque expressa sereno,
 
sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, 905
 
suavibus inlecebris nimium blandita refrixit
 
deque volutabris pretiosum polluit ignem,
 
dum transgressa Dei positum fas inproba calcat,
 
haec prima est natura animae, sic condita simplex
 
decidit in vitium per sordida foedera carnis, 910
 
exim tincta malo peccamine principis Adae
 
infecit genus omne hominum quod pullulat inde,
← Önceki Metin · 49 / 58 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi