Metin
perpetua, plebem iustorum capta resolve,
qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum
ut verus summusque Deus mortalia gestet.
775
ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit
factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.
totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est,
et totum redimit quem sumpserat, omne reducens,
780
quidquid homo est, istud tumulis, ast illud abysso.
Occurrit dubitans hic dissertator et illud
obicit, anne fides capit ut substantia flante
inspirata Deo cruciatum sentiat, utque
inferni petat ima poli barathroque coquatur?
785
crede animam non esse Deum, sed crede creatis
maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam,
formata est namque ore Dei, quae non erat ante,
sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus
divinis, et plena Deo similisque creanti,
790
non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est,
sed factura Dei est; solus de corde Parentis