Thesauros Edebiyat christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
ne forte culmum fibra inanis spiceum
 
simul revulsa internecet. 50
 
expectat ergo dum dolosa 1 et farrea
 
fervens coquat maturitas,
 
det ventilabro lecta quaeque ut horreis,
 
urat recrementum focis,
 
refert sed ipsa nosse, quae messem necant, 55
 
zizaniorum semina.
 
Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu
 
dogmata catholicam maculent male prodita linguam,
 
ille Patrem pellens solio detrudit in artum
 
corporis humani gestamen, nec pavet ipsum
 
obiectare neci duroque adfigere ligno. 5
 
passibilisne Deus? cuius species et imago
 
nulli visa umquam: nec enim conprendier illa
 
maiestas facilis sensuve oculisve manuve.
 
Ioannis magni celebris sententia praesto est,
 
haud umquam testata Deum potuisse videri. 10
 
ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo
 
eminus ardentis penetravit acumine visus,
← Önceki Metin · 4 / 58 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi