Thesauros Edebiyat christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
ni refugis, quae te doceant non in Patre solo
 
vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum
 
esse Deum, velut illud ait genealogus idem: 315
 
a Domino Dominus flammam pluit in Sodomitas.
 
quis Dominus, de quo Domino, si solus ab arce
 
siderea spectat Pater aut ardescit in iras?
 
Filius armatam Domini Patris ignibus iram
 
spargebat Dominus: sunt unum fulmen utraque. 320
 
Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent
 
auditus stupidas ut possent 1 tangere fibras,
 
audissent Dominum virtutum, qui pereuntes
 
venerat ut servaret oves; sed ab auribus omnis
 
Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal 325
 
finxerat auriculasque suo spoliarat honore,
 
dux populi peccantis adest de monte corusci
 
luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo
 
incisas digito caeca ad tentoria defert,
 
sed cadit in faciem plebs non visura profundae 330
 
legis in effigie scriptum per enigmata Christum,
 
infelix, quae luce oculos praestricta paventes
← Önceki Metin · 20 / 58 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi