Thesauros Edebiyat christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
nemo Patrem novit nisi Filius et cui monstrat
 
Filius, et nostri mediator et omnipotentis.
 
denique concludam brevis ut conpendia summae: 175
 
non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem
 
sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit.
 
Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli,
 
depositorque Patris Natique insane negator,
 
nonne Patrem violas dum Natum scire recusas? 180
 
quandoquidem non est genitor, nisi filius extet,
 
nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas,
 
sed fortasse velis patriae pietatis honore
 
despoliare Deum, contentus nomine nudo,
 
quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim. 185
 
ecquis in idolio recubans inter sacra mille
 
ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture,
 
non putat esse deum summum et super omnia solum?
 
quamvis Saturnis Iunonibus et Cythereis,
 
portentisque aliis fumantes consecret aras, 190
 
attamen in caelum quotiens suspexit, in uno
 
constituit ius omne deo, cui serviat ingens
← Önceki Metin · 13 / 58 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi