Şiir 5
nec non imbrifero ventus anhelitu
crassa nube leves invehit alites,
quae, difflata in humum cum semel agmina
fluxerunt, reduci non revolant fuga.
haec olim patribus praemia contulit
105
insignis pietas numinis unici,
cuius subsidio nos quoque vescimur
pascentes dapibus pectora mysticis.
fessos ille vocat per freta saeculi
discissis populum turbinibus regens,
110
iactatasque animas mille laboribus
iustorum in patriam scandere praecipit.
illic purpureis tecta rosariis
omnis fragrat humus caltaque pinguia
et molles violas et tenues crocos
115
fundit fonticulis uda fugacibus.
illic et gracili balsama surculo
desudata fluunt, raraque cinnama
spirant, et folium, fonte quod abdito
praelambens fluvius portat in exitum.
120