Thesauros Edebiyat christian-poetry Praefatio

Praefatio

Praefatio Prudentius b. 348
Bölümler
Kitap 1 1–45

Kitap 1

 
adsumptum propius stare iubens ordine proximo.
 
haec dum vita volans agit,
 
inrepsit subito canities seni,
 
oblitum veteris me Saliae consulis arguens,
 
sub quo prima dies mihi 25
 
quam multas hiemes volverit, et rosas
 
pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat,
 
numquid talia proderunt
 
carnis post obitum vel bona vel mala
 
cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit? 30
 
dicendum mihi: ‘quisquis es,
 
mundum, quem coluit, mens tua perdidit.
 
non sunt illa Dei, quae studuit, cuius habeberis.’
 
atqui fine sub ultimo
 
peccatrix anima stultitiam exuat: 35
 
saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit,
 
hymnis continuet dies,
 
nec nox ulla vacet quin Dominum canat;
 
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem,
 
conculcet sacra gentium, 40
← Önceki Kitap 1 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi