Metin
suevcrat invictis quae viribus omnia ubique
rumpere corda hominum; nec enim tam ferrea quemquam
duravit natura virum, cuius rigor aera
515
sperneret aut nostro foret inpenetrabilis auro.
ingenium omne neci dedimus; tenera, aspera, dura,
docta, indocta simul, bruta et sapientia, nec non
casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae,
sola igitur rapui quidquid Styx abdit avaris
520
gurgitibus, nobis ditissima Tartara debent
quos retinent populos, quod volvunt saecula nostrum est,
quod miscet mundus, vesana negotia, nostrum,
qui fit praevalidas quod pollens gloria vires
deserit et cassos ludit fortuna lacertos?
525
sordet Christicolis rutilantis fulva monetae
effigies, sordent argenti emblemata, et omnis
thensaurus nigrante oculis vilescit honore,
quid sibi docta volunt fastidia? nonne triumphum
egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum
530
et conviva Dei, dum fallit foedere mensae
haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit,