Thesauros Edebiyat christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 9

 
exerce imperium: ius est tibi plectere culpam,
 
si quis tuorum te notavit segnius.'
 
talia ludebant pueri per membra magistri,
 
nec longa fessum poena solvebat virum,
 
tandem luctantis miseratus ab aethere Christus 85
 
iubet resolvi pectoris ligamina,
 
difficilesque moras animae ac retinacula vitae
 
relaxat, artas et latebras expedit,
 
sanguis ab interno venarum fonte patentes
 
vias secutus deserit praecordia, 90
 
totque foraminibus penetrati corporis exit .
 
fibrarum anhelans ille vitalis calor,
 
haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes,
 
miraris, ista est Cassiani gloria,
 
suggere si quod habes iustum vel amabile votum, 95
 
spes si qua tibi est, si quid intus aestuas.
 
audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes,
 
ratasque reddit quas videt probabiles.’
 
pareo, conplector tumulum, lacrimas quoque fundo,
 
altar tepescit ore, saxum pectore. 100
← Önceki Şiir 9 · 5 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi