Thesauros Edebiyat christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 3

 
Maximianus, opum dominus
 
et tamen ipse cliens lapidum,
 
prostituat voveatque suis
 
numinibus caput ipse suum:
 
pectora cur generosa quatit? 85
 
dux bonus, arbiter egregius,
 
sanguine pascitur innocuo,
 
corporibusque piis inhians
 
viscera sobria dilacerat,
 
gaudet et excruciare fidem. 90
 
ergo age, tortor, adure, seca,
 
divide membra coacta luto.
 
solvere rem fragilem facile est:
 
non penetrabitur interior
 
exagitante dolore animus.’ 95
 
talibus excitus in furias
 
praetor ait: ‘rape praecipitem,
 
lictor, et obrue suppliciis,
 
sentiat esse deos patrios
 
nec leve principis imperium. 100
← Önceki Şiir 3 · 5 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi