Thesauros Edebiyat christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 2

 
quae sit potestas credita
 
et muneris quantum datum,
 
probant Quintum gaudia,
 
quibus rogatus adnuis.
 
quod quisque supplex postulat, 565
 
fert inpetratum prospere;
 
poscunt, iocantur,1 indicant,
 
et tristis haud ullus redit,
 
ceu praesto semper adsies
 
tuosque alumnos urbicos 570
 
lactante conplexus sinu
 
paterno amore nutrias.
 
hos inter, o Christi decus,
 
audi poetam rusticum
 
cordis fatentem crimina 575
 
et facta prodentem sua.
 
indignus, agnosco et scio,
 
quem Christus ipse exaudiat,
 
sed per patronos martyras
 
potest medellam consequi. 580
← Önceki Şiir 2 · 29 / 30 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi