Thesauros Edebiyat christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 13

 
esse levem cruciatum, si modo conferas futura,
 
quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit;
 
merce doloris emi spem luminis et diem perennem,
 
omne malum volucri cum tempore transvolare cursim,
 
nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat. 45
 
se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris,
 
seque caput gladio submittere, sanguinem dieare;
 
qui sociare animam Christo velit, ut eomes sequatur,
 
his ubi corda virum Christo calefacta praeparavit,
 
ducitur ante alios proconsule perfurente vinetus. 50
 
antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta,
 
conscia tartareae caliginis, abdicata soli.
 
clausus in his specubus sanctus Cyprianus et eatena
 
nexus utramque manum nomen Patris invocat supremi:
 
‘omnipotens genitor Christi Deus et creator orbis, 55
 
Christe parens hominis, quem diligis et vetas perire,
 
ille ego, vipereis quem tu bonus oblitum venenis,
 
criminibus variis tinctum, miseratus abluisti
 
iamque tuus fieri mandas, fio Cyprianus alter
 
et novus ex veteri nec iam reus aut noeens, ut ante. 60
← Önceki Şiir 13 · 3 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi