Thesauros Edebiyat christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 10

 
haec ipsa vestra dignitatum culmina
 
quid esse censes? nonne cursim transeunt
 
fasces, secures, sella, praetextae togae,
 
lictor, tribunal, et trecenta insignia
 
quibus tumetis, moxque detumescitis? 145
 
cum consulatum initis, ut vernae solent,
 
(pudet fateri) farre pullos pascitis;
 
aquila ex eburna sumit adrogantiam
 
gestator eius ac superbit beluae
 
inflatus osse, cui figura est alitis. 150
 
iam si sub aris ad sigillorum pedes
 
iaceatis infra sectilem quercum siti
 
quid esse vobis aestimem proiectius?
 
nudare plantas ante carpentum scio
 
proceres togatos matris Idaeae sacris. 155
 
lapis nigellus evehendus essedo
 
muliebris oris clausus argento sedet,
 
quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis
 
pedes remotis atterentes calceis,
 
Almonis usque pervcnitis rivulum. 160
← Önceki Şiir 10 · 8 / 57 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi