Thesauros Edebiyat christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 10

 
pulsatus ergo martyr illa grandine
 
postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos,
 
erectus infit: ‘absit ut me nobilem
 
sanguis parentum praestet aut lex curiae:
 
generosa Christi secta nobilitat viros. 125
 
si prima nostris quae sit incunabulis
 
origo textu stemmatis recenseas,
 
Dei parentis esse ab ore coepimus,
 
cui quisque servit, ille vere est nobilis:
 
patri rebellis invenitur degener. 130
 
honos deinde stemmati accedit novus
 
et splendor ingens ut magistratus venit,
 
si confitendi nominis testem probum
 
signent inusta ferri et ignis vulnera
 
et vim dolorum mors sequatur inclyta. 135
 
cave benignus esse perverse velis,
 
nec mi remissus leniter peperceris;
 
incumbe membris, tortor, ut sim nobilis,
 
his ampliatus si fruar successibus,
 
genus patris matrisque flocci fecero. 140
← Önceki Şiir 10 · 7 / 57 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi