Thesauros Edebiyat christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 10

 
exemplum ad istud nitere, o fortis puer,
 
generosa prolis, matris et potentia,
 
omnes capaces esse virtutum Pater
 
mandavit annos, neminem excepit diem,
 
ipsis triumphos adnuens vagitibus. 745
 
scis, saepe dixi, cum docenti adluderes
 
et garrulorum signa verborum dares,
 
Isaac fuisse parvulum patri unicum,
 
qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret,
 
ultro sacranti colla praebuerit seni. 750
 
narravi et illud nobile ac memorabile
 
certamen, una matre quod septem editi
 
gessere pueri, sed tamen factis viri,
 
hortante eadem matre in ancipiti exitu
 
poenae et coronae sanguini ut ne parcerent. 755
 
videbat ipsos apparatus funerum
 
praesens suorum nec movebatur parens
 
laetata quotiens aut olivo stridula
 
sartago frixum torruisset puberem
 
dira aut cremasset lamminarum inpressio. 760
← Önceki Şiir 10 · 38 / 57 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi