20.1
Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui describerent emendarentque. numquam tamen aut historiae carminibusue noscendis operam ullam aut stilo uel necessario dedit. praeter commentarios et acta Tiberi Caesaris nihil lectitabat; epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio. sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium: 'uellem,' inquit, 'tam formosus esse, quam Maecius sibi uidetur'; et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.
21.1
condicionem principum miserrimam aiebat, quibus de coniuratione comperta non crederetur nisi occisis.
21.1
Quotiens otium esset, alea se oblectabat, etiam profestis diebus matutinisque horis, ac lauabat de die prandebatque ad satietatem, ut non temere super cenam praeter Matianum malum et modicam in ampulla potiunculam sumeret. conuiuabatur frequenter ac large, sed paene raptim; certe non ultra solis occasum nec ut postea comisaretur. nam ad horam somni nihil aliud quam solus secreto deambulabat.