Thesauros Edebiyat biography Domitianus

Domitianus

Domitianus Suetonius
1.3 post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet. ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
2.1 expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.
2.1 Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est. quin et e sex consulatibus non nisi unum ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre.
2.2 simulauit et ipse mire modestiam in primisque poeticae studium, tam insuetum antea sibi quam postea spretum et abiectum, recitauitque etiam publice. nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur; et quia discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptauit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi