16.2
ac dum exulceratam in fronte uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine: 'utinam,' inquit, 'hactenus.' tunc horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nuntiata est. his uelut transacto iam periculo laetum festinantemque ad corporis curam Parthenius cubiculo praepositus conuertit, nuntians esse qui magnum nescio quid afferret, nec differendum. itaque summotis omnibus in cubiculum se recepit atque ibi occisus est.
17.1
De insidiarum caedisque genere haec fere diuulgata sunt. cunctantibus conspiratis, quando et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit. ac sinisteriore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam suspicionem obuoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit; professusque conspirationis indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina.