Thesauros Edebiyat biography Domitianus

Domitianus

Domitianus Suetonius
10.1 Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem. discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit; item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis. patrem familias, quod Thraecem murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum hoc titulo: 'impie locutus parmularius.'
10.2 Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Ciuicam Cerealem in ipso Asiae proconsulatu, Saluidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exilio, quasi molitores rerum nouarum, ceteros leuissima quemque de causa. Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat: μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi