1.1
Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani—tantum illi ad promerendam omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum uituperatione publica caruit—natus est III. Kal. Ian. insigni anno Gaiana nece, prope Septizonium sordidis aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet adhuc et ostenditur;
2.1
educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros institutus. quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudi liberto adhibitum, ut Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse illum quidem nullo modo, ceterum Titum, qui tunc prope astabat, utique imperaturum. erant autem adeo familiares, ut de potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur grauique morbo adflictatus diu. quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio posuit et alteram ex ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit prosecutusque est.
3.1
in puero statim corporis animique dotes explenduerunt, magisque ac magis deinceps per aetatis gradus: forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae, praecipuum robur, quanquam neque procera statura et uentre paulo proiectiore; memoriae singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes.