Thesauros Edebiyat biography Divus Titus

Divus Titus

Divus Titus Suetonius
9.3 Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseuerauit, nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo uellet esse.
10.1 inter haec morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo.
10.1 Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleuerat, Sabinos petit aliquanto tristior, quod sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena tonuerat. deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi sibi uitam immerenti; neque enim extare ullum suum factum paenitendum excepto dum taxat uno.
10.2 id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque cuiquam facile succurrat. quidam opinantur consuetudinem recordatum, quam cum fratris uxore habuerit; sed nullam habuisse persancte Domitia iurabat, haud negatura, si qua omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus probris.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi