Thesauros Edebiyat biography Divus Vespasianus

Divus Vespasianus

Divus Vespasianus Suetonius
5.2 In suburbano Flauiorum quercus antiqua, quae erat Marti sacra, per tres Vespasiae partus singulos repente ramos a frutice dedit, haud dubia signa futuri cuiusque fati: primum exilem et cito arefactum, ideoque puella nata non perannauit, secundum praeualidum ac prolixum et qui magnam felicitatem portenderet, tertium uero instar arboris. quare patrem Sabinum ferunt, haruspicio insuper confirmatum, renuntiasse matri, nepotem ei Caesarem genitum; nec illam quicquam aliud quam cachinnasse, mirantem quod adhuc se mentis compote deliraret iam filius suus.
5.3 Mox, cum aedilem eum C. Caesar, succensens curam uerrendis uiis non adhibitam, luto iussisset oppleri congesto per milites in praetextae sinum, non defuerunt qui interpretarentur, quandoque proculcatam desertamque rem p. ciuili aliqua perturbatione in tutelam eius ac uelut in gremium deuenturam.
5.4 Prandente eo quondam canis extrarius e triuio ma num humanam intulit mensaeque subiecit. cenante rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit. arbor quoque cupressus in agro auito sine ulla ui tempestatis euulsa radicitus atque prostrata insequenti die uiridior ac firmior resurrexit.
5.5 At in Achaia somniauit initium sibi suisque felicitatis futurum, simul ac dens Neroni exemptus esset; euenitque ut sequenti die progressus in atrium medicus dentem ei ostenderet tantumque quod exemptum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi