Thesauros Edebiyat biography Divus Vespasianus

Divus Vespasianus

Divus Vespasianus Suetonius
4.2 quare triumphalia ornamenta et in breui spatio duplex sacerdotium accepit, praeterea consulatum, quem gessit per duos nouissimos anni menses. medium tempus ad proconsulatum usque in otio secessuque egit, Agrippinam timens potentem adhuc apud filium et defuncti quoque Narcissi amici perosam.
4.3 Exim sortitus Africam integerrime nec sine magna dignatione administrauit, nisi quod Hadrumeti seditione quadam rapa in eum iacta sunt. rediit certe nihilo opulentior, ut qui prope labefactata iam fide omnia praedia fratri obligaret necessarioque ad mangonicos quaestus sustinendae dignitatis causa descenderit; propter quod uulgo mulio uocabatur. conuictus quoque dicitur ducenta sestertia expressisse iuueni, cui latum clauum aduersus patris uoluntatem impetrarat, eoque nomine grauiter increpitus.
4.4 Peregrinatione Achaica inter comites Neronis cum cantante eo aut discederet saepius aut praesens obdormisceret, grauissimam contraxit offensam, prohibitusque non contubernio modo sed etiam publica salutatione secessit in paruam ac deuiam ciuitatem, quoad latenti etiamque extrema metuenti prouincia cum exercitu oblata est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi