Thesauros Edebiyat biography Divus Vespasianus

Divus Vespasianus

Divus Vespasianus Suetonius
15.1 Non temere quis punitus insons reperiretur nisi absente eo et ignaro aut certe inuito atque decepto. Heluidio Prisco, qui et reuersum se ex Syria solus priuato nomine Vespasianum salutauerat et in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione ulla transmiserat, non ante succensuit quam altercationibus insolentissimis paene in ordinem redactus. hunc quoque, quamuis relegatum primo, deinde et interfici iussum, magni aestimauit seruare quoquo modo, missis qui percussores reuocarent; et seruasset, nisi iam perisse falso renuntiatum esset. ceterum neque caede cuiusquam umquam iustis suppliciis inlacrimauit etiam et ingemuit.
16.1 Sola est, in qua merito culpetur, pecuniae cupiditas. non enim contentus omissa sub Galba uectigalia reuocasse, noua et grauia addidisse, auxisse tributa prouinciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque uel priuato pudendas propalam exercuit, coemendo quaedam tantum ut pluris postea distraheret.
16.2 ne candidatis quidem honores reisue tam innoxiis quam nocentibus absolutiones uenditare cunctatus est. creditur etiam procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus promouere, quo locupletiores mox condemnaret; quibus quidem uolgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi