13.1
Amicorum libertatem, causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit. Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem, numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam: 'ego tamen uir sum.' Saluium Liberalem in defensione diuitis rei ausum dicere: 'quid ad Caesarem, si Hipparchus sestertium milies habet?' et ipse laudauit. Demetrium Cynicum in itinere obuium sibi post damnationem ac neque assurgere neque salutare se dignantem, oblatrantem etiam nescio quid, satis habuit canem appellare.
14.1
Offensarum inimicitiarumque minime memor executorue Vitellii hostis sui filiam splendidissime maritauit, dotauit etiam et instruxit. trepidum eum interdicta aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens abire Morbouiam iusserat. in hunc postea deprecantem non ultra uerba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem. nam ut suspicione aliqua uel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut monentibus amicis cauendum esse Mettium Pompusianum, quod uolgo crederetur genesim habere imperatoriam, insuper consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.