Thesauros Edebiyat biography Divus Vespasianus

Divus Vespasianus

Divus Vespasianus Suetonius
10.1 Litium series ubique maiorem in modum excreuerant, manentibus antiquis intercapedine iuris dictionis, accedentibus nouis ex condicione tumultuque temporum; sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum.
11.1 Libido atque luxuria coercente nullo inualuerat; auctor senatui fuit decernendi, ut quae se alieno seruo iunxisset, ancilla haberetur; neue filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc est ne post patrum quidem mortem.
11.1 Ceteris in rebus statim ab initio principatus usque
12.1 ad exitum ciuilis et clemens, mediocritatem pristinam neque dissimulauit umquam ac frequenter etiam prae se tulit. quin et conantis quosdam originem Flauii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monimentum extat Salaria uia, referre irrisit ultro. adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetiuit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset. ac ne tribuniciam quidem potestatem patris patriae appellationem nisi sero recepit. nam consuetudinem scrutandi salutantes manente adhuc bello ciuili omiserat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi