Thesauros Edebiyat biography Vitellius

Vitellius

Vitellius Suetonius
2.2 ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum), P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset.
2.3 P(ublius), Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit.
2.4 L(ucius) ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. mox cum Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit absente eo expeditione Britannica; uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi