Thesauros Edebiyat biography Vitellius

Vitellius

Vitellius Suetonius
17.2 quibusdam stercore et caeno incessentibus, aliis incendiarium et patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam corporis uitia exprobrante; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratorem exhiberet. tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus est et inde unco tractus in Tiberim.
18.1 Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo; nec fefellit coiectura eorum qui augurio, quod factum ei Viennae ostendimus, non aliud portendi praedixerant quam uenturum in alicuius Gallicani hominis potestatem, siquidem ab Antonio Primo aduersarum partium duce oppressus est, cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco fuerat: id ualet gallinacei rostrum.
← Önceki 14 / 14

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi