Thesauros Edebiyat biography Galba

Galba

Galba Suetonius
3.4 uxores habuit Mummiam Achaicam, neptem Catuli proneptemque L. Mummi, qui Corinthum excidit; item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur. ex Achaica liberos Gaium et Seruium procreauit, quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum uoluntaria morte obiit.
4.1 Ser. Galba imperator M. Valerio Messala Cn. Lentulo cons. natus est VIIII. Kal. Ian. in uilla colli superposita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare cognomen assumpsit mutato praenomine; nam Lucium mox pro Seruio usque ad tempus imperii usurpauit. constat Augustum puero adhuc, salutanti se inter aequales, apprehensa buccula dixisse: καὶ σὺ τέκνον ἡμῶν παρατρώξῃ. sed et Tiberius, cum comperisset imperaturum eum uerum in senecta: 'uiuat sane,' ait, 'quando id ad nos nihil pertinet.'
4.2 auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiae; et ille irridens: 'sane,' inquit, 'cum mula pepererit.' nihil aeque postea Galbam temptantem res nouas confirmauit quam mulae partus, ceterisque ut obscaenum ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit memor sacrificii dictique aui.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi