35.2
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret† dolo stupratam a se fateretur.
35.3
Poppaeam duodecimo die post diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem.
35.4
Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudi filiam, recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum interemit; similiter inter ceteros aut affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos; in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim conspurcasset: 'eat nunc,' inquit, 'mater mea et successorem meum osculetur,' iactans dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum. priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum,