2.2
in hunc dixit Licinius Crassus orator non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset. huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est.
2.3
unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit; uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset. consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus solus censuit hostium numero habendos.
3.1
Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praeferendum. is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti loco tradidit.