4.5
'Tiberium adulescentem ego uero, dum tu aberis, cotidie inuitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. qui uellem diligentius et minus μετεώρωσ deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. misellus ἀτυχεῖ: nam ἐν τοῖσ σπουδαίοισ, ubi non aberrauit eius animus, satis apparet ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια.' item tertiis litteris:
4.6
'Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia, admiror. nam qui tam ἀσαφῶσ loquatur, qui possit cum declamat σαφῶσ dicere quae dicenda sunt, non uideo.'
4.7
Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos ne parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus.
5.1
Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sed instantius legitimos flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei. tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et suburbana domo, modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reuerentia publice defuit.