Thesauros Edebiyat biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
35.2 sero enim ac uix remisit, ne feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et graphiariae thecae adimerentur. motu ciuili cum eum Camillus, non dubitans etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere, dubitauit adhibitis principibus uiris an optemperaret.
36.1 quasdam insidias temere delatas adeo expauit, ut deponere imperium temptauerit. quodam, ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se deprehenso, senatum per praecones propere conuocauit lacrimisque et uociferatione miseratus est condicionem suam, cui nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit. Messalinae quoque amorem flagrantissimum non tam indignitate contumeliarum quam periculi metu abiecit, cum adultero Silio adquiri imperium credidisset; quo tempore foedum in modum trepidus ad castra confugit, nihil tota uia quam essetne sibi saluum imperium requirens.
37.1 nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur. unus ex litigatoribus seducto in salutatione affirmauit, uidisse se per quietem occidi eum a quodam; dein paulo post, quasi percussorem agnosceret, libellum tradentem aduersarium suum demonstrauit: confestimque is pro deprenso ad poenam raptus est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi