Thesauros Edebiyat biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
26.2 uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari patre. cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla ob libidinum probra et homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, Barbati Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum.
26.3 nec durare ualuit quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem, subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus incesta habebantur. ac uix uno interposito die confecit nuptias, non repertis qui sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum officium et ipse cum Agrippina celebrauit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi