Thesauros Edebiyat biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
25.5 Druidarum religionem apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam penitus aboleuit; contra sacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam conatus est, templumque in Sicilia Veneris Erycinae uetustate conlapsum ut ex aerario pop. R. reficeretur, auctor fuit. cum regibus foedus in foro iecit porca caesa ac uetere fetialium praefatione adhibita. sed et haec et cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suo quam uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret illis aut liberet.
26.1 Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli. priorem, quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi