Thesauros Edebiyat biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Suetonius
25.1 Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur 'supra numerum,' quo absentes et titulo tenus fungerentur. milites domus senatorias salutandi causa ingredi etiam patrum decreto prohibuit. libertinos, qui se pro equitibus R. agerent, publicauit, ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum.
25.2 cum quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapii taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in dicionem domini, si conualuissent; quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis crimine teneri. uiatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus aut sella aut lectica transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocauit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi